monumenta.ch > Lucanus > sectio 672 > sectio 354 > sectio 705 > sectio 582 > sectio 829 > sectio 347 > sectio 218 > bsbBSB-InkG-296GW11398.105 > sectio > 45 > sectio 493 > csg213.56 > sectio 516 > sectio > sectio 12 > 135 > sectio 225 > sectio 462 > csg214.52 > sectio 280 > sectio 658 > Actus, 12 > sectio 812 > csg213.38 > 16
Beda, De Arte Metrica, XV Quod et auctoritas saepe et necessitas metricorum decreta violet. <<<     >>> XVII De metro Phalecio.

Beda Venerabilis, De Arte Metrica, XVI Ut prisci poetae quaedam aliter quam moderni proposuerint.

1 Nam et in exemplis antiquorum inveniuntur alii quoties duo spondei in fine versus sicut et duo dactyli nonnunquam, ut sunt illa Maronis:
At tuba terribilem sonitum procul excitat horrida.
Et,
Aut leves ocreas lento ducunt argento.
2 Quamvis hoc rarissime inveniatur, nisi ita ordinatum, ut et dactyli, qui in fine est, ultima syllaba per synalepham sequenti versui iungatur; et spondeus, qui in quinta regione est, r litteram habeat alteri consonanti, vel praepositam, vel subiectam, cuius duritia per adiectam vocalem levigata, dactylus sentiatur in sono, cum appareat spondeus in scripto, quod utrumque ut fiat, exemplis supra monstravimus, quia et aliis in metrico opere regulis multum libere utebantur, quas moderni poetae distinctius ad certae normam definitionis observare maluerunt.
3 Nam et vocalem brevem quae q et u et vocali qualibet exciperetur voluerunt esse communem, ut Lucretius:
Quae calidum faciunt aquae tactum atque vaporem.
Et vocalem in fine verbi brevem quae exciperetur a consonante et liquida inter communes syllabas deputarunt, ut Virgilius:
Aestusque pluviasque et agentes frigora ventos.
Et,
Si tibi lanitium cura est, primum aspera sylva
Lappaeque tribulique absint: fuge pabula laeta.
4 Quod nunc poetae in eadem parte orationis, ut supra docuimus, magis fieri oportere decernunt. Idem vocalem in fine verbi correptam quae excipitur a littera z inter communes syllabas deputavit, ut: Eurique Zephyrique tonat domus. Qui eadem libertate synalepha utebatur, si quidem et m, ubi voluit in fine verbi positam a supervenientis vocalis absumptione reservavit, ut: Iterum iterumque movebo.
5 Et longam vocalem longam remanere permisit, ut:
Sit pecori apibus quanta experientia parcis.
Et longam cum voluit, breviavit, ut:
Et multum formosa vale, vale, inquit, Iola.
Et:
Credimus an qui amant ipsi sibi somnia fingunt.
Et diphthongum reservavit, ut:
Ulla moram fecere neque Aoniae Aganippae.
Et eamdem breviavit, ut: Insulae Ionio in magno; quae cuncta posteriores poetas, ut dixi, distinctius observare reperies.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.42 bmv414.52 bnf7491.124 bnf7551.128 bnf7558.72 bnf16668.19 bpt100.65 csg876.248 med6824.215

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik